Tony Blair electionum victor
13.05.2005, klo 09.27

Comitiis parlamentaribus in Britannia habitis factio laboristarum, quamquam multa dena sedium parlamentarium amisit, tantam tamen victoriam reportavit, ut civitatem administrare pergeret.

Quae cum ita essent, Tony Blair, vir politicus quinquaginta duos annos natus, primus minister Britanniae iam tertium factus est. Conservativi quidem in iisdem electionibus bene successerunt numerum legatorum suorum triginta tribus augendo, sed ille progressus eis non satis erat ad laboristas a summa potestate amovendos. Etiam tertia factio, scilicet democratae liberales, quodam modo victrix comitiorum exstitit, quippe quae sibi undecim novas sedes pararet. Quam ob rem Charles Kennedy, praeses factionis, ait iam in eo esse, ut Britannia ad systema trium factionum transiret.

(Reijo Pitkäranta)