Please learn the following texts well for the final test.
The test will include:
1) dictation,
2) questions on the meaning, case, tense of the words,
3) translation from Latin sentences using the vocabularies from the texts.
GENESIS 1:1-4
1) In principio creavit Deus caelum et terram.
2) Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
3) Dixitque Deus: "Fiat lux". Et facta est lux.
4) Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras.
GENESIS 44: 1-4
1) praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
2) scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris.” factumque est ita.
3) et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
4) jamque urbem exierant et processerant paululum, tum Ioseph arcessito dispensatore domus: “surge, inquit, persequere viros; et adprehensis dicito: “quare reddidistis malum pro bono?
EXODUS 5: 1-23
1) Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto”.
2) At ille respondit: “Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam”.
3) Dixeruntque: “Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius”.
4) Ait ad eos rex Aegypti: “ Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra”.
5) Dixitque pharao: “Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?”.
6) Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et praefectis eius dicens:
7) “Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas.
8) Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro".
9) Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus”.
JOHN 1: 1-5
1) in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
2) hoc erat in principio apud Deum
3) omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
4) in ipso vita erat et vita erat lux hominum
5) et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
CREDO
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum ante omnia saecula,
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero,
Genitum, not factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt,
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine:
Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis; sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in caelum: sedet ad desteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre, et Filio simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per Prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi.
PATER NOSTER
Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum:
adveniat regnum tuum:
fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem:
Sed libera nos a malo.
CONSECRATIO
Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem tibi gratias agens, benedixit, fregit, diditque discipulis suis, dicens: accipite, et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum.
Simili modo postquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, et bibite ex eo omnes. Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.
PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt;
fuisse quidem sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti.
quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo male dixerunt.
TRAIANUS PLINIO
Conquirendi non sunt;
si deferantur et arguantur, puniendi sunt,
ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
Sine auctore vero propositi libelli nullo crimine locum habere debent.
Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est.
CONFESSIONES
Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae.
tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.
da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest invocare nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.
CONSOLATIO PHILOSOPHIAE
1. haec dum me cum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem astitisse mihi supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra commumem hominum ualentiam perspicacibus, colore uiuido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae.
2. nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur; quae cum altius caput extulisset ipsum etiam caelum respicientiumque hominum intuitum.
3. uestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat; quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat.