Summus Pontifex Benedictus XVI missa inaugurali pontificatus sui
celebrata insignia pontificialia, pallium et anulum piscatoris, accepit. In
Platea Petrina civitatis Vaticanae centum quadraginta delegationes peregrinae
et plus quadringenta milia hominum missam audiebant. Per televisionem sollemnia in totum orbem terrarum transmissa
sunt. Sermoni Latino, quae est lingua officialis ecclesiae catholicae,
interposita sunt octo alia idiomata, quibus praesentia globalis variarum
nationum et culturarum illustraretur. In sollemni homilia, quam auditores
longissimis plausibus acceperunt, Benedictus XVI ad unitatem omnium Christianorum his verbis
appellavit: "In initio pontificatus mei", inquit, "vos omnes atque omnes
fideles traditionum religiosarum, quas repraesentatis, sicut etiam omnes illos,
qui veritatem animo sincero quaerunt, firmiter invito, ut in mutua
comprehensione, reverentia, amore una fiatis pacis artifices. . . Nolite
timere. Nolite Christum timere, qui nihil tollit sed omnia dat." (Tuomo Pekkanen) |