DE REGINELLIS ELIGENDIS
scripsit Robertus Deprez
Haec commentatio edita est in Melissa n. 100, m. Feb. a. 2001.
Temporibus nostris in unaquaque fere natione fiunt certamina
pulchritudinis, ut aiunt, quibus puella, quae victrix evadit, reginella
(miss) coronatur et tanquam legata elegantiae eiusdem nationis per unum
annum habetur. Spectaculum televisificum grandissimum ordinatur, cuius
expensae a societatibus quaestuosis solvuntur, quae praeconiis diffusis
maximum lucrum faciunt propter ingentem telespectatorum numerum. Ritus
certaminum illorum ubique idem est : puellae veste balneari indutae
atque latissime subridentes (praecipue cum animadvertunt telecameram1
imaginem earum capere) apparent, telespectatores telephono suffragia
dant, decursu spectaculi numerus puellarum, quae in certamine manent,
paulatim minuitur. Cum iam pauciores sunt, tunc venit tempus ut a
iudicibus publice interrogentur. Differentiae in responsis plerumque
non sunt multae. Omnes puellae gaudent, quod adsunt, omnes familiam
suam valde amant, omnes alumnae sunt in studiorum universitate (etsi
non omnes videntur scire cui disciplinae studeant), omnes problematum,
quae in pauperioribus nationibus sunt, curam maximam habent, omnes
concordiae civium naturaeque defensioni favent. In fine, post longam
animorum suspensionem, reginella eligitur ; quae statim in lacrimas
erumpit, profitetur se nunquam hoc antea speravisse, se omnium
indignissimam esse, cunctis praesentibus absentibusque gratias agit,
accipitque balteum sceptrum necnon diadema e materia plastica
coruscanti factum, quod plerumque bis terve humum cadit antequam capiti
eius tandem recte imponatur.
Melissa Latina