[2] Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M.
Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem
nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis
exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae
imperio potiri. Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura
Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui
agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui
est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui
provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late
vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte
homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem
hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere
arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX
patebant.
[3] His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae
ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum
numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti
suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res
conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem
lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi
legationem ad civitates suscipit. In eo itinere persuadet Castico,
Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos
obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in
civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo,
fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime
plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in
matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea
quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius
Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna
conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum
dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius
Galliae sese potiri posse sperant.
[4] Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem ex
vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni
cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam
familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnes clientes
obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne
causam diceret se eripuit. Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum
exequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent,
Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse
sibi mortem consciverit.
[5] Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere
conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse
arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos,
reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne, praeter quod secum
portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia
pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre
iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi
consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque,
qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque
oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
[6] Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per
Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua
singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci
prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque
expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper
pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur. Extremum
oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido
pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono
animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos
fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt,
qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L.
Pisone, A. Gabinio consulibus.
[7] Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provincia nostram iter facere
conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam
ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum
potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una),
pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius aventu Helvetii
certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius
legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent
sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea
quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere
liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque
eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; neque
homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi,
temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere
posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad
deliberandum sumpturum: si quid vellent, ad Id. April. reverterentur.
[8] Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia
convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram,
qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII murum in
altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia
disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur,
prohibere possit. Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit et legati ad
eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per
provinciam dare et, si vim lacere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea
spe deiecti navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani,
qua minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si
perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et telis
repulsi, hoc conatu destiterunt.
[9] Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias
ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad
Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix
gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus,
quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate
regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio
habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per
fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit:
Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et
iniuria transeant.
[10] Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et
Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus
absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intellegebat magno cum
periculo provinciae futurum ut homines bellicosos, populi Romani inimicos,
locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei
munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis
itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum
Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem
Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones
et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum
prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum
citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die
septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos
exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.
[11] Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et
in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se
suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum
auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse ut paene in
conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum] in servitutem abduci,
oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore quo Haedui Ambarri, necessarii et
consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non
facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum
vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant
sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non
expectandum sibi statuit dum, omnibus, fortunis sociorum consumptis, in
Santonos Helvetii pervenirent.
[12] Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum
influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non
possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. Ubi per
exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id
flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de
tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit
quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam
partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas
abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in
quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum
memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat.
Ita sive casu sive consilio deorum immortalium quae pars civitatis Helvetiae
insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenam persolvit. Qua
in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod
eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo
Cassium interfecerant.
[13] Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem
in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius
adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen
transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius
legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is
ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam
partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque
esse voluisset; sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris
incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. Quod improviso unum
pagum adortus esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non
possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos
despiceret. Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute
contenderent quam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne committeret ut is
locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus
nomen caperet aut memoriam proderet.
[14] His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res
quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius ferre quo
minus merito populi Romani accidissent; qui si alicuius iniuriae sibi conscius
fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a
se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum putaret. Quod si
veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo
invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros,
quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua victoria tam
insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse
admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo gravius
homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint,
his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum ea ita
sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos
intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint,
item si Allobrogibus satis faciunt, sese cum iis pacem esse facturum. Divico
respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere,
non dare, consuerint; eius rem populum Romanum esse testem. Hoc responso dato
discessit.
[15] Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque
omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque
eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant quas in partes hostes
iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu
Helvetiorum proelium committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo proelio
sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum
propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine proelio
nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat, ac satis habebat
in praesentia hostem rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere. Ita
dies circiter XV iter fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et nostrum
primum non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.
[16] Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti,
flagitare. Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum
est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli
quidem satis magna copia suppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari
navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii
averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri,
comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo
die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum
magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo
magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et
vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat, quod, cum neque
emi neque ex agris sumi possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus
ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus
bellum susceperit [; multo etiam gravius quod sit destitutus queritur].
[17] Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat proponit:
esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim
plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque improba oratione
multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod debeant: praestare, si iam
principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia
perferre, neque dubitare [debeant] quin, si Helvetios superaverint Romani, una
cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. Ab isdem nostra consilia
quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse.
Quin etiam, quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese
quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit tacuisse.
[18] Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari
sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter
concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae in conventu
dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit
esse vera: ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter
liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos portoria
reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea
quod illo licente contra liceri audeat nemo. His rebus et suam rem familiarem
auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse; magnum umerum equitatus
suo sumptu semper alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam apud
finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in
Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse; ipsum ex
Helvetiis uxorem habere, sororum ex matre et propinquas suas nuptum in alias
civitates conlocasse. Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem,
odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius
deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit
restitutus. Si quid accidat Romanis, summam in spem per Helvetios regni
obtinendi venire; imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam
habeat gratia desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium
equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium eius fugae factum a
Dumnorige atque eius equitibus (nam equitatui, quem auxilio Caesari Haedui
miserant, Dumnorix praeerat): eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.
[19] Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent,
quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos
curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis sed etiam
inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis
esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem
animadvertere iuberet. His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diviciaci
fratris summum in populum Romanum studium, summum in se voluntatem, egregiam
fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci
animum offenderet verebatur. Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum
ad se vocari iubet et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium
Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium
rerum fidem habebat, cum eo conloquitur; simul commonefacit quae ipso praesente
in concilio [Gallorum] de Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim
quisque de eo apud se dixerit. Petit atque hortatur ut sine eius offensione
animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat.
[20] Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne
quid gravius in fratrem statueret: scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo
plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi
atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se
crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad
perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi
commoveri. Quod si quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum
amicitiae apud eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua
ex re futurum uti totius Galliae animi a se averterentur. Haec cum pluribus
verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat
finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei
publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet.
Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae
ipse intellegat, quae civitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus
omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit.
Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit.
[21] Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse
milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis in
circuitu ascensus qui cognoscerent misit. Renuntiatum est facilem esse. De
tertia vigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis
ducibus qui iter cognoverant summum iugum montis ascendere iubet; quid sui
consilii sit ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere quo hostes ierant
ad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit. P. Considius, qui rei
militaris peritissimus habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M.
Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.
[22] Prima luce, cum summus mons a [Lucio] Labieno teneretur, ipse ab hostium
castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque, ut postea ex
captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius
equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit,
ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar
suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei
praeceptum a Caesare ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium
castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte
occupato nostros expectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per
exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra,
movisse et Considium timore perterritum quod non vidisset pro viso sibi
renuntiavisse. Eo die quo consuerat intervallo hostes sequitur et milia passuum
tria ab eorum castris castra ponit.
[23] Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui
frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo
et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae
prospiciendum existimavit; itaque iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire
contendit. Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum,
hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a
se existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non
commisissent, sive eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent,
commutato consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac
lacessere coeperunt.
[24] Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem
subduxit equitatumque, qui sustineret hostium petum, misit. Ipse interim in
colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; in summo
iugo duas legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia
auxilia conlocavit, ita ut supra se totum montem hominibus compleret;
impedimenta sarcinasque in unum locum conterri et eum ab iis qui in superiore
acie constiterant muniri iussit. Helvetii cum omnibus suis carris secuti
impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi concertissima acie, reiecto nostro
equitatu, phalange facta sub primam nostram aciem successerunt.
[25] Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato
omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites
loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta
gladiis destrictis in eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat
impedimento quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et
conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita
satis commode pugnare poterant, multi ut diu iactato bracchio praeoptarent
scutum manu emittere et nudo corpore pugnare. Tandem vulneribus defessi et
pedem referre et, quod mons suberit circiter mille passuum spatio, eo
se recipere coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris, Boi et Tulingi,
qui hominum milibus circiter XV agmen hostium claudebant et novissimis
praesidio erant, ex itinere nostros ab latere aperto adgressi circumvenire, et
id conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus instare et
proelium redintegrare coeperunt. Romani conversa signa bipertito intulerunt:
prima et secunda acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut venientes
sustineret.
[26] Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum
sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem
receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc toto
proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre
nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod
pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela
coiciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant
nostrosque vulnerabant. Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri
potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo
proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter
ierunt [nullam partem noctis itinere intermisso]; in fines Lingonum die quarto
pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum
nostri [triduum morati] eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras
nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se
eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis
eos sequi coepit.
[27] Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum
miserunt. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent
suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum
essent suum adventum expectare iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar
pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea
conquiruntur et conferuntur, [nocte intermissa] circiter hominum milia VI eius
pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis
supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine
dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent,
prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum
contenderunt.
[28] Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent et
reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero
habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem
accepit. Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti,
reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem
tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos
oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione
fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter
bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, ex suis finibus in
Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque
essent. Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in
finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea
in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
[29] In castris Hevetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et
ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui
numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item separatim, quot
pueri, senes mulieresque. [Quarum omnium rerum] summa erat capitum Helvetiorum
milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIIII, Rauracorum XXIII,
Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo. Summa
omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt censu habito, ut
Caesar imperaverat, repertus est numerus milium C et X.
[30] Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes
civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt: intellegere sese, tametsi pro
veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset,
tamen eam rem non minus ex usu [terrae] Galliae quam populi Romani accidisse,
propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii
reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur, locumque
domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni Gallia oportunissimum ac
fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent.
Petierunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque
Caesaris facere voluntate liceret: sese habere quasdam res quas ex communi
consensu ab eo petere vellent. Ea re permissa diem concilio constituerunt et
iure iurando ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset,
inter se sanxerunt.
[31] Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante fuerant ad Caesarem
reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute
cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes
proiecerunt: non minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent
enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent, propterea quod, si
enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos viderent. Locutus est pro his
Diviciacus Haeduus: Galliae totius lactiones esse duas; harum alterius
principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos. Hi cum tantopere de potentatu
inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque
Germani mercede arcesserentur. Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse;
postea quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari
adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad C et XX milium numerum.
Cum his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam
calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum
amisisse. Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et
populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent,
coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando
civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo
Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione
atque imperio essent. Unum se esse ex omni civitate Haeduorum qui adduci non
potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides daret. Ob eam rem se ex civitate
profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque
iure iurando neque obsidibus teneretur. Sed peius victoribus Sequanis quam
Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in eorum
finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius
Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet,
propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum
venissent, quibus locus ac sedes pararentur. Futurum esse paucis annis uti
omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent;
neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc
consuetudinem victus cum illa comparandam. Ariovistum autem, ut semel Gallorum
copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et
crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos
omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem
eius facta sit. Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius
imperia, diutius sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii,
omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent,
aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque,
quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare
quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat.
Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine
populi Romani deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur,
Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
[32] Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a
Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil
earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite demisso terram
intueri. Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani
respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius
quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Diviacus Haeduus
respondit: hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam
reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare
auderent absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si cora adesset, horrerent,
propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra
fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius
essent, omnes cruciatus essent perferendi.
[33] His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit
pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et
beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. Hac
oratione habita, concilium dimisit. Et secundum ea multae res eum hortabantur
quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, in primis quod Haeduos,
fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos, in servitute atque
[in] dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac
Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et
rei publicae esse arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum
transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano
periculosum videbat, neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos
existimabat quin, cum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique
fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent [,
praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret]; quibus rebus
quam maturrime occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus,
tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.
[34] Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo
postularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio deligeret: velle sese
de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi Ariovistus
respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si
quid ille se velit, illum ad se venire oportere. Praeterea se neque sine
exercitu in eas partes Galliae venire audere quas Caesar possideret, neque
exercitum sine magno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse.
Sibi autem mirum videri quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari
aut omnino populo Romano negotii esset.
[35] His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum his
mandatis mittit: quoniam tanto suo populique Romani beneficio adtectus, cum in
consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque
Romano gratiam referret ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de
communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse quae ab eo
postularet: primum ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam
traduceret; deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque
permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis liceret; neve
Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum bellum inferret. Si [id]
ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo
futuram; si non impetraret, sese, quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus
senatus censuisset uti quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei
publicae lacere posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se
Haeduorum iniurias non neglecturum.
[36] Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos
vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum victis non ad
alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo
Romano non praescriberet quem ad modum suo iure uteretur, non oportere se a
populo Romano in suo iure impediri. Haeduos sibi, quoniam belli fortunam
temptassent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos.
Magnam Caesarem iniuriam facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora
faceret. Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis
iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque
quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi
Romani afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum iniurias non
neglecturum, neminem secum sine sua pernicie contendisse. Cum vellet,
congrederetur: intellecturum quid invicti Germani, exercitatissimi in armis,
qui inter annos XIIII tectum non subissent, virtute possent.
[37] Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis et a
Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam
transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem datis
pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri autem, pagos centum Sueborum ad
ripas Rheni consedisse, qui Rhemum transire conarentur; his praeesse Nasuam et
Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi
existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese
coniunxisset, minus facile resisti posset. Itaque re frumentaria quam celerrime
potuit comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit.
[38] Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis
omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum,
contendere [triduique viam a suis finibus processisse]. Id ne accideret,
magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat. Namque omnium rerum quae ad
bellum usui erant summa erat in eo oppido facultas, idque natura loci sic
muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen
[alduas] Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit, reliquum
spatium, quod est non amplius pedum MDC, qua flumen intermittit, mons continet
magna altitudine, ita ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis
contingant, hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit. Huc
Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi
praesidium conlocat.
[39] Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa
moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui
ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione
in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his congressos ne vultum
quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem
exercitum occupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret. Hic
primum ortus est a tribunis militum, praefectis, reliquisque qui ex urbe
amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant: quorum
alius alia causa inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret,
petebat ut eius voluntate discedere liceret; non nulli pudore adducti, ut
timoris suspicionem vitarent, remanebant. Hi neque vultum fingere neque
interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum
querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo
totis castris testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam
ii qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui
praeerant, perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non
se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem silvarum quae
intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem frumentariam, ut satis
commode supportari posset, timere dicebant. Non nulli etiam Caesari nuntiabant,
cum castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites
neque propter timorem signa laturos.
[40] Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id
consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primum, quod aut
quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum
putarent. Ariovistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse;
cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret? Sibi quidem
persuaderi cognitis suis poslulatis atque aequitate condicionum perspecta eum
neque suam neque populi Romani gratiam epudiaturum. Quod si furore atque
amentia impulsum bellum intulisset, quid tandem vererentur? Aut cur de sua
virtute aut de ipsius diligentia desperarent? Factum eius hostis periculum
patrum nostrorum emoria Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis [cum non minorem
laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur]; factum etiam nuper in
Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis
accepissent, sublevarint. Ex quo iudicari posse quantum haberet in se boni
constantia, propterea quod quos aliquam diu inermes sine causa timuissent hos
postea armatos ac victores superassent. Denique hos esse eosdem Germanos
quibuscum saepe numero Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in
illorum finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non
potuerint. Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si
quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum,
cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem
fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et
consilio quam virtute vicisse. Cui rationi contra homines barbaros atque
imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi
posse. Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris
conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut
praescribere viderentur. Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos,
Lingones subministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos
brevi tempore iudicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa laturi
dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto
audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore
comperto avaritiam esse convictam. Suam innocentiam perpetua vita, felicitatem
Helvetiorum bello esse perspectam. Itaque se quod in longiorem diem conlaturus
fuisset repraesentaturum et proxima nocte de quarta, vigilia castra moturum, ut
quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officium an timor
plus valeret. Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione
iturum, de qua non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic
legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.
[41] Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes summaque
alacritas et cupiditas belli gerendi innata est, princepsque X. legio per
tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium fecisset, seque
esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit. Deinde reliquae legiones cum
tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti Caesari satis
facerent: se neque umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum
iudicium sed imperatoris esse existimavisse. Eorum satisfactione accepta et
itinere exquisito per Diviciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem habebat, ut
milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta
vigilia, ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter non intermitteret, ab
exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a nostris milia passuum IIII
et XX abesse.
[42] Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit: quod antea de
conloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius accessisset
seque id sine periculo facere posse existimaret. Non respuit condicionem Caesar
iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id quod antea petenti
denegasset ultro polliceretur, magnamque in spem veniebat pro suis tantis
populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia
desisteret. Dies conloquio dictus est ex eo die quintus. Interim saepe cum
legati ultro citroque inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem
peditem ad conloquium Caesar adduceret: vereri se ne per insidias ab eo
circumveniretur; uterque cum equitatu veniret: alia ratione sese non esse
venturum. Caesar, quod neque conloquium interposita causa tolli volebat neque
salutem suam Gallorum equitatui committere audebat, commodissimum esse statuit
omnibus equis Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis X.,
cui quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam amicissimum, si quid
opus facto esset, haberet. Quod cum fieret, non inridicule quidam ex militibus
X. legionis dixit: plus quam pollicitus esset Caesarem facere; pollicitum se in
cohortis praetoriae loco X. legionem habiturum ad equum rescribere.
[43] Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus
aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum,
ad conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus CC ab
eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
Ariovistus ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ad conloquium
adducerent postulavit. Ubi eo ventum est, Caesar initio orationis sua
senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu,
quod amicus, quod munera amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro
magnis hominum officiis consuesse tribui docebat; illum, cum neque aditum neque
causam postulandi iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea
praemia consecutum. Docebat etiam quam veteres quamque iustae causae
necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent, quae senatus consulta quotiens
quamque honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae
principatum Haedui tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent.
Populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui
nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero
ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset?
Postulavit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut
eorum sociis bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem Germanorum
domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.
[44] Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus
multa praedicavit: transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et
arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque
reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum
voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod victores victis imponere
consuerint. Non sese Gallis sed Gallos sibi bellum intulisse: omnes Galliae
civitates ad se oppugnandum venisse ac contra se castra habuisse; eas omnes
copias a se uno proelio pulsas ac superatas esse. Si iterum experiri velint, se
iterum paratum esse decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio
recusare, quod sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam populi Romani
sibi ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, atque se hac spe
petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii
subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam quam
adpetierit. Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se sui
muniendi, non Galliae oppugnandae causa facere; eius rei testimonium esse quod
nisi rogatus non venerit et quod bellum non intulerit sed defenderit. Se prius
in Galliam venisse quam populum Romanum. Numquam ante hoc tempus exercitum
populi Romani Galliae provinciae finibus egressum. Quid sibi vellet? Cur in
suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam
nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum faceret,
sic item nos esse iniquos, quod in suo iure se interpellaremus. Quod fratres a
senatu Haeduos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse
rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium
tulisse neque ipsos in iis contentionibus quas Haedui secum et cum Sequanis
habuissent auxilio populi Romani usos esse. Debere se suspicari simulata
Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa
habere. Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum
non pro amico sed pro hoste habiturum. Quod si eum interfecerit, multis sese
nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum (id se ab ipsis per
eorum nuntios compertum habere), quorum omnium gratiam atque amicitiam eius
morte redimere posset. Quod si decessisset et liberam possessionem Galliae sibi
tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri
vellet sine ullo eius labore et periculo confecturum.
[45] Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non
posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati ut optime meritos
socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi
Romani. Bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus
populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque stipendium
posuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi
Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus observari
oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti
voluisset.
[46] Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti
propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros
coicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne
quod omnino telum in hostes reicerent. Nam etsi sine ullo periculo legionis
delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat ut,
pulsis hostibus, dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos.
Postea quam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus
usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites
fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque
pugnandi maius exercitui iniectum est.
[47] Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis rebus
quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut iterum
conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis legatis aliquem ad
se mitteret. Conloquendi Caesari causa visa non est, et eo magis quod pridie
eius diei Germani retineri non potuerant quin tela in nostros coicerent.
Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris
obiecturum existimabat. Commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C.
Valerii Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a
C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae
Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur,
et quod in eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere, et una M.
Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur. His mandavit quae diceret Ariovistus
cognogcerent et ad se referrent. Quos cum apud se in castris Ariovistus
conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se venirent? an
speculandi causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.
[48] Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris castris sub
monte consedit. Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias
traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti
frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem
intercluderet. Ex eo die dies continuos V Caesar pro castris suas copias
produxit et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio
contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus exercitum
castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae,
quo se Germani exercuerant: equitum milia erant VI, totidem numero pedites
velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae salutis
causa delegerant: cum his in proeliis versabantur, ad eos se equites
recipiebant; hi, si quid erat durius, concurrebant, si qui graviore vulnere
accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat longius prodeundum aut
celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas ut iubis
sublevati equorum cursum adaequarent.
[49] Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu
prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter passus
DC ab his, castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa ad eum
locum venit. Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire
iussit. [Hic locus ab hoste circiter passus DC, uti dictum est, aberat.] Eo
circiter hominum XVI milia expedita cum omni equitatu Ariovistus misit, quae
copiae nostros terrerent et munitione prohiberent. Nihilo setius Caesar, ut
ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit.
Munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor
reliquas legiones in castra maiora reduxit.
[50] Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit
paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi
potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem
exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae
castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum
est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis
vulneribus in castra reduxit. Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob rem
Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos
ea consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus
declararent utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere: non
esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.
[51] Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse
visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus
constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero
valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad
castra hostium accessit. Tum demum necessario Germani suas copias castris
eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos,
Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et
carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieres
imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes milites passis manibus flentes
implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.
[52] Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti
eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod eam partem
minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. Ita nostri
acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente
celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur.
Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex
consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt
complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et
desuper vulnerarent. Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam
coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem
premebant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui equitatui
praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter aciem versabantur, tertiam
aciem laborantibus nostris subsidio misit.
[53] Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec prius
fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L
pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut
lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In his fuit Ariovistus, qui
naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti
equites nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione,
quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia
duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera
occisa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga
trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu
insequentem incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria
voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae Galliae, suum
familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat
neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna
deminuerat. Is se praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni
statim necaretur an in aliud tempus reservaretur: sortium beneficio se esse
incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.
[54] Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant,
domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos
senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt. Caesar una aestate duobus
maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna
in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem
Galliam ad conventus agendos profectus est.
To Caesar
To the Library
| To the Classics Homepage
| |