De aequalitate feminarum
20.05.2005, klo 09.10

Forum Mundi Oeconomicum (WEF) aequalitatem feminarum et virorum in duodesexaginta terris comparavit. Ex eventu investigationis patet aequalitatem esse maximam in terris septentrionalibus, quae primos quinque locos occupaverunt.

Minimae enim sunt differentiae aequalitatis virorum et feminarum in Suetia, Norvegia, Islandia, Dania, Finnia. Respiciebantur in illa investigatione stipendia, cursus honorum, vita politica, educatio, cura valetudinis aliaque servitia publica, atque quaesitum est, quales in eis essent differentiae sexuum. Pro materia adhibebantur tam statistica quam colloquia interrogatoria. Longissimae ab aequalitate aberant feminae Turcae et Aegyptiae. Terrae septentrionales a Foro Mundi Oeconomico ceteris pro exemplo commendabantur.
(Tuomo Pekkanen)